Wis 10

1Haec illum, qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, 2et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. 3Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, per iram homicidii fraternitas deperiit. 4Propter quod, cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans. 5Haec et in consensu superbiae cum se nationes extulissent, scivit iustum, et conservavit sine querela Deo, et in filiis misericordiam fortem custodivit. 6Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in pentapolim: 7quibus in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. 8Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. 9Sapientia autem hos, qui se observant, a doloribus liberavit. 10Haec autem profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. 11In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. 12Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. 13Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, 14et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. 15Haec populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. 16Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. 17Et reddidit iustis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili: et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem: 18et transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. 19Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, 20et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: 21quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
Copyright information for VulgS